[276] EPISTOLA LXXVI. Nobili Clarissimoque Viro D. THEODORO CANTERO &c. Domino & Amico unice colendo. Ultrajectum. S. P. Vir Clarissime. It ad te tandem RONSARDUS quem petiisti. Morae causa fuit, quod per quem commode mitterem non habebam. Neque nautis pluvioso hoc coelo committere volui, ut nec debui. Interea ego successivas aliquot hebdomadarum horas ei perlegendo impendi. Idque majore nescio an voluptate, an fructu. Ita mihi accurata in eo felicissimaque Poëtarum tam Graecorum quam Latinorum imitatio placuit. Atque ita quidem placuit, ut nisi aetas mea & erumpentes paulatim cani id suo quodam jure prohiberent, darem operam, ut tale aliquod exemplum nostratibus etiam hominibus proponerem. Neque enim lingua nostra, ita est aut sterilis aut barbara, quin parem in compositione vocabulorum dexteritatem, & easdem Veneres, si quis in eo non invita plane, quod ajunt, Minerva allaboret, admittat. Atque utinam HAUTENUS noster, qui Plauti Comoedias aliquot nostro idiomate eleganter admodum, vel Lipsio judice transtulit, publici aliquando juris faciat. Sed fit fere, ut homines imperitos scribendi edendique libros cacoëthes exerceat; periti nunquam sibi ipsis satisfaciant, & quo sunt doctiores, eo magis doctorum hominum judicia & obeliscos extimescant. In illorum numero, nescio, an ponam novum hunc Paroemiographum, quem ad te mitto, de quo tute melius judicabis. Sed heus tu? neque enim possum quin tibi ut amico consilii institutique mei rationem communem faciam. Versor & ego in non absimili imo eadem arena, utinam vero magis, favente Minerva, •ευσοχως• Confusa illa Chiliadum ERASMI congeries (absit verbo invidia) nunquam mihi placuit. Mallem Graeca, ita ut apud Paroemiographos Graecos exstant uno volumine, adjecta interpretatione sua fuisset complexus, & Proverbia mere Latina volumine altero. In Graecis congerendis usus est Suida; Zenobio, Apostolio, Diogeniano, & Collectaneis quibusdam Graecorum, titulo Plutarchi editis. Hos omnes, excepto Diogeniano, Graece habeo, & praeter hoc Proverbia ex Tarrhaeo & Didymo ac Suida collecta, apud ALDUM edita anno MDV. Zenodotus Didymi & Tarrhaei Epitymographum titulo ipso se profitetur. Apostolius multa ex Suida, quae Proverbii speciem aliquam habere videntur, miscet. Operae pretium itaque mihi facturus videor, si Graecos omnes, qui Proverbia ex professo collegerunt conjungam; Latina separatim edam. Iisque Proverbia Italica, Hispanica, Gallica, Germanica, Flandrica, ac fortassis etiam Anglica adjungam. Habes consilii institutique mei rationem, de quo sententiam tuam exspectabo. RONSARDI pretium est Sol. VII. X. Proverbiorum. Tuus tuo merito B. VULCANIUS. |